CHIROCMETA

CHIROCMETA
CHIROCMETA
Graece Χειρόκμητα, titulus Democtitici Commentarii, apud Plin. l. 24. c. 17. Democriti certe Chirocmera esse constat. In his ille post Pythagoram Magorum studiosissimus, quanto portentosioxa tradit? Sic enim legendum esse, pro Chirocineta, quod vulgo exstat, discimus ex Vitruvio, l. 9. c. 3. Multas res attendens, admiror etiam Democriti de rerum Natura volumina, et eius commentarium, quod inscribitur Χειροκμητῶν, in quo utebatur aunulô, signans cerâ molli qua esset expertus. Nempe Democritus, more antiquorum Criticorum, in co Commentario. quô rerum naturalium arcana et abdita scrutabatur, iis paradoxis, quae ipse vera expertus erat, notas seu frustula e cera (quae παραπλάσματα dicebantur, Hesych.) adfigere solebat et annulô quidem suô signatas, unde illis nomen. annulus enim Χειροκμητὸν dicebatur, h. e. manu sculptum. Idem Helych. Χειρόκμητα, Χειροποιητὰ, ἤγουν ὑπὸ χειρῶνγεγενημένα. et Eugenius Rhetor in Lexico, Χειρόκμητα, ἀπὸ χειρῶν γεγλυμμένα ἠ `κατεξεσ μένα. Quemadmodum et Χειρογράφοι, annuli, quod manu sculpti sint. Nisimalis, Democriti librum sicappellatum esle, quod omnia, quae in illo tractabat, manu ipse elaborâsset et experimentô propriô comprobâslet. Sed priorem sententiam adstruit et confirmat Vitruvius. Hinc itaque apud Diogenem Laertium, in Vita Democriti, titulum libri huius corruptum esse, et pro χερνικὰ, ἢ Φυσικὰ προβλήματα, legendum χειροκμητὰ ἠ ` Φυσικὰ προβλήματα, docet Salmas. ad Solin.
p. 1100. et 1101.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • CRITICE — in emendatione Auctorum et iudicio consistens ars, inter species Grammaricae artis nobilissima est: Unde omnium maaimarum artium scientiam complexa dicitur, a Quintiliano, l. 2. c. 1. et, l. 1. c. 4. Eius geminum munus, cuius paulo ante mentio,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RUBRICA — inter austeros colores Plinio, l. 35. c. 6. h. c. qui minus lucidi floridique nec tam vegeti intensique luminis, adeoque obtusius pinguiusque relucent. Aegyptia et Africana fabris utilissima, quia maxime sorbetur picturis, ut habet Idem: milius… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”